§. 27
------------------------
XLIII. – Ave domine, quid tibi venumdem? Pallium, peplum, togam, tunicam...?
– Ave Menalkida, uide hanc miram chlamydem et mihi dic num eam operariae
tuae fecerint et, si fecerunt, nomen adde cui uenumdederis.
– Haec chlamys, profecto, in hac officina texta erat et pulcherrima est.
Sed quid video? Luteo, μὰ τὸν Δία, maculata est. Miserum ! Tam
pretiosa
erat.
– Heri, eam inveni quam possidenti, quem admodum nescio, reddere uolo.
– Cedo ! Eam fulloni mittam quam ei qui possideat reddam.
XLIV. – Nolo, inquit C. Dexter, nam non mei est magnam mercatoribus fidem
habere. Etenim te chlamydem mundatam denuo uenditioni expositurum esse satis
puto. Ex te , mehercle, tantum exquiro quod ei nomen sit qui hanc chlamydem
habeat. Nisi autem remigio adfigi vis, statim respondeas oportet. Noli me
iocari putare ! Cuius ergo chlamys est ?
------------------------
--
Caligula
Pontifex Maximus, Imperator, Pater Patriae.