§.26
------------------------
XLII. Quae duabus cellis officina textrina constabat, in altera, quae in
uiam uertebatur, uariae uestes et multae tunicae uenditioni exponebantur, in
altera interiore operariae et earum telae inerant. Subito Menalkidas ad nos
uenit, qui erat cinerea coma et ad quinquaginta annos natus mihi uidebatur,
haud excelsus sed pinguis, eius rotunda facies et rimarum plena grandi rictu
hiabat, eiusmodique risu cautiori uel prudentiori quam probiori, qui etiam
omnis mercatoris est. Hic in nos breues stantesque oculos defigebat, qui in
pingues palpebras quasi se immergebant. Quam difficilia toleratu lumina !
Quamquam autem textor lautissima toga vestiebatur, is tamen Cretensis
origine erat, ut nobis uocis sono audiremus licuit.
------------------------
NB: Si Menalkidas est Crétois, cela n'a rien à voir avec un disque célèbre.
;o) Cette nouvelle fut composée en 1996 et à cette époque je n'étais pas
encore internaute et ne connaissais pas Qui-vous-savez.
--
Caligula
Pontifex Maximus, Imperator, Pater Patriae.