§.24
---------------------------
XL. - Omnia, ut puto, indicia de hoc casu perscrutatus sum, atque timeo ut
aliquid amplius faciam ad furem tuum inueniendum. Fac me certiorem, postquam
nouas res invenies.
Reuersi domum, in paruulum Romulum nos expectantem incedimus. Quamquam pusus
ille chlamydae possessorem profecto non iam indagauerat, nos tamen in
officinam textrinam Menalkidae, quae in Argileto stabat, ducere poterat
atque dominus meus, etsi e rebus, quas mane in hortulo Saecularis
coniecerat, satis laetus et hilaris erat ut, inexplebili tamen animo,
matutinum feliciter perficere cuperet.
---------------------------
--
Caligula
Pontifex Maximus, Imperator, Pater Patriae.