Venus Corinthia [22]
[ Nouvelle discussion
| Répondre au groupe
|
fr.lettres.langues-anciennes.latin ]
Sujet: Venus Corinthia [22]
De: caius.calig...@club-internet.fr (Caligula)
Groupes: fr.lettres.langues-anciennes.latin
Organisation: SPQR
Date: 07. Sep 2008, 11:15:01
|
§.22
------------------------------
XXXVI. Quamuis Saecularis bibliotheca minus uoluminibus instructa esset quam
ea domini mei erat, nonnulli in illius loculamentis pretiosi libri
comprimebantur. Tum Saecularis ponderosum codicem cepit, quod tam fortunata
manu aperuit ut locum ad Venerem Microcephalam pertinentem incideret. Inter
scripturarum columnas imaginem statuae uidebatur. Lineasque Graece scriptas
nobis legere festinauit.
XXXVII. - « Apud C. Herennium, in Caelio monte, aheneum Veneris signum
videtur quod Callimachus, qui et catatexitechnus appellatur, in templum deae
in agora Corinthia collocauit. Sacerdotes enim ab artifice petiuerunt
Hellenam a Venere ad Paridem deductam. Corintho capta,
M. Perpenna Romam Veneris signum secum deportauit quod postea in horto suo
instituit.
------------------------------
--
Caligula
Pontifex Maximus, Imperator, Pater Patriae.

|
 cette fonctionnalité est reservée aux membres ayant une session active !
|