§.21
-------------------------------
XXXV. - Qua ex causa profecto conieci furem satis artis studiosum esse,
addidit Dexter. Quod si Romani, per multa saecula, nescium habuerunt quid in
lateribus Venus celaret, quomodo id fur ipse sciebat, nisi rem insciis haud
manifestam uel obscuram deprehendit. Fortasse ei, nescio quem antiquum
librum, in promptu fuit, in quo priscus rerum gestarum scriptor aliquid de
hac statua tradere potuisset. Namque subito is fur venit, statuam arte
detruncauit, aurum a saeculis quattuor in hac conditum rapit. Non ignarus,
ut manifestum est, uel temere facinus suum fecit. Sed addam necesse esse
eius libri tanta penuria sit ut nemo tibi aut maioribus tuis hanc
Microcephalae Veneris singularitatem traderit. Praeterea, ut proxima nocte
is eruditus fur egit, ei non diutissime haec proprietas cognoscenda erat.
- Solum opus, inquit Saecularis, de hac statua quod legi, Zenodori est et in
bibliotheca exemplum habeo.
-------------------------------
--
Caligula
Pontifex Maximus, Imperator, Pater Patriae.